previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



Foedus amicitiae nec vis, carissime, nostrae,
nec, si forte velis, dissimulare potes,
donec enim licuit, nec te mihi carior alter,
nec tibi me tota iunctior urbe fuit,
5isque erat usque adeo populo testatus, ut esset
paene magis quam tu quamque ego notus, amor ;
quique est in caris animi tibi candor amicis
cognita sunt ipsi, quem colis, ista 1 viro.
nil ita celabas, ut non ego conscius essem,
10pectoribusque dabas multa tegenda meis:
cuique ego narrabam secreti quicquid habebam,
excepto quod me perdidit, unus eras.
id quoque si scisses, salvo fruerere sodali,
consilioque forem sospes, amice, tuo.
15sed mea me in poenam nimirum fata trahebant :
omne bonae claudunt 2 utilitatis iter.
sive malum potui tamen hoc vitare cavendo,
seu ratio fatum vincere nulla valet,
tu tamen, o nobis usu iunctissime longo,
20pars desiderii maxima paene mei, [p. 126]
sis memor, et siquas fecit tibi gratia vires,
illas pro nobis experiare, rogo,
numinis ut laesi fiat mansuetior ira,
mutatoque minor sit mea poena loco,
25idque ita, si nullum scelus est in pectore nostro,
principiumque mei criminis error habet.
nec breve nec tutum, quo sint mea, dicere, casu
lumina funesti conscia facta mali;
mensque reformidat, veluti sua vulnera, tempus
30illud, et admonitu fit novus ipse pudor,
et quaecumque adeo possunt afferre pudorem,
illa tegi caeca condita nocte decet,
nil igitur referam nisi me peccasse, sed illo
praemia peccato nulla petita mihi,
35stultitiamque meum crimen debere vocari,
nomina si facto reddere vera velis,
quae si non ita sunt, alium, quo longius absim,
quaere; suburbana est hic mihi terra locus.

1 cognitus est ipsi ... iste

2 claudent ς

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (9 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: